Liber Isaiae Prophetae*

Caput 66: Versus 16

In igne.Qui aeternus erit malis quos involvet, et adducet ad supplicium aeternum quo purgabitur quid in bonis erit purgandum.Quadrigae ejus.Currus, quia tunc triumphaturus, et omnes adversarios debellaturus: non quod egeat ministerio angelorum.In igne Dominus.In judicio. Vel, discretio ejus et justitia monstratur, dum bonos a malis dividit justo judicio, non potentia.Gladio.HIER.Sententia: unde Amos,Gladio Dei peribunt omnes peccatores,etc.Amos. 9.Dum enim reddet unicuique quod meretur, omnes cognoscent illum justum judicem, et laudabunt ejus judicium.
(* Traductions européennes)